- HARPYIAE
- HARPYIAEPonti ac Terrae filiae, teste Serv. unde in ins. habitant, partem terrarum, partem maris tenentes. Val. Flacco, Typhone genitae sunt. Sic dictae sunt ἀπὸ τȏυ ἁρπάζειν, i. e. a rapiendo. Quam etymologiam confirmat. Virg. Aen. l. 3. v. 212.Harpyiaeque colunt aliae:Idem Ibid. v. 225. et seqq.At subitae horrifico lapsu de montibus adsuntHarpyiae, et magnis quatiunt clangoribus alas:Diripiuntque dapes. ---Itemqueve Horat. Serm. l. 2. Sat. 2. v. 40.Vellem, ait, Harpyiis, gula digna rapacibus.Hesiod. in Theog. v. 266.---- Η῾ δ᾿ ὠκεῖαν τέκεν Ι῏ριν,Η᾿ϋκόμους θ᾿ Α῾ρπυίας Αέλλω τ᾿, Ω᾿κυπίτην τε.Et alibi alludens ad etymon.Νῦν δέ μιν ἀκλειῶς Α῞ρπυιαι ἀνηρείψαντο.Etymologus: Αἱ αρπακτικαὶ θεαὶ, παρὰ τὸ ἅρπω τὸ ἁρπάζω ἅρπυια, ὡς αἴθω αἴθυια, καὶ ἀγω ἀγυιά. Volatiles autem fingebantur, auribus ursinis, corpore vulturino, vultu virgineo, manibus uncis. Virg. tres fuêrunt, Aello, Ocypete, Celaeno, quae Homero Podarge, ex qua zephyrus Achillis equos Balium et Xanthum genuerit. Exegêrunt autem eas Boreadae, per Aegaeum Siculumqueve mare, ut scribit Pherecydes, persecuti usque ad Plotas ins. quas Homer. Calynas nominat. Inde Boreae filii ab Iride admoniti, seu ut alii, a Mercurio, reversi sunt, unde Ins. Strophades sunt appellatae. Illae vero in specum Cretae se fugâ proripuêrunt. mythologiam earum habes apud Cael. Rhod. l. 29. c. 27. Sidon. Apollinaris Ep. 7. harpyias vocat sanguinarios pecuniae raptores et exactores, Plutarch. earum nomine foeneratores intelligit, in Lucullo. Apuleius mulieres malas, ete. Vide Phineus, et Voss. de Theol. Gent. l. 3. c. 99. Nic. Lloyd. e quibus fabulam istam nulli avium generi magis convenire sentit Voss. quam vespertilionibus Darienes in America; qui non modo gallos gallinasqueve, sed et canes felesqueve morsu interimunt, homines etiam infestant, sanguinemqueve iis exsugendo in maximum vitae periculum coniciunt, quando et nonnulli hinc tabe emortui; uti restis est Petrus Martyr Ocean. l. 6. Decad. 3. Sed hoc genus avium Veteribus ignotum fuit, qui φυσικῶς per Harpyias intellexêre ventos: ἱςτορικῶς, pellices Phinei Reges, quas aulâ expulêre Calais et Zetes, Boreae, h. e. Septentrionalis Reguli, ex Orythia apud Ilyssum rapta, filii, quorum sororem Cleopatram Phineus uxorem duxerat. Cleopatram autem vocant, Apollon. Argon. l. 2. Apollod. de Diis l. 3. et Valer. Flacc. Argon. l. 4. Sed Cleobulam appellant, Serv. ad Aen. l. 3. et Tzetzes ad Lycophron. Vide Gerh. Ioh. Voss. de Idol. l. 3. c. 99. Sphinges, cum pennae iis adduntur, Harpyias esse et exire, notat Petrus Bellon. Observat. l. 2. c. 46. Vide Casp. Barth. Animadvers. ad Stat. Theb. l. 2. v. 521. et hîc ubi de Sphingibus ac Spinturniciis.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.